monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30
Isidorus, Differentiae, 2, XXIX <<<     >>> XXXI

XXX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

98 Inter animam et spiritum hoc differre doctores dixerunt, quod anima ipsa vita est hominis, praestans sensum motumque corporis: spiritus autem ipsius animae est quaedam vis et potentia rationalis, per quam lege naturae praestare videtur caeteris pecoribus. Proinde anima flatus vitae est, animalem hominem faciens; spiritus autem, vis quae carnales concupiscentias calcat, atque mortalem ad immutabilitatem vitae hominem provocat.
99 Certissime autem spiritum animam esse evangelista testatur, quia animam quam Christus in carne suscepit spiritum nominavit. Nam cum dixisset Dominus, Potestatem habeo ponendi animam meam, hanc sine dubio tunc posuit, quando in cruce, inclinato capite, spiritum tradidit. Omnis autem anima spiritus esse potest, non tamen omnis spiritus anima. Nam ipse Deus spritus est, et tamen anima non est; angeli quoque et venti spiritus sunt, et tamen animae non sunt.
100 Ipsa autem anima, quid sit, qualis sit, ubi sit, quam formam habeat, vel quam vim, nullo modo certissime sapientes huius mundi definierunt. Alii namque ignem animam, alii sanguinem esse dixerunt, alii incorpoream, neque habere ullam figuram. Nonnulli quoque eamdem divinae naturae esse partem impia temeritate crediderunt.
101 Nos autem eamdem non ignem, vel sanguinem, sed incorpoream dicimus, passibilem, atque mutabilem, carentem pondere, figura, sive colore. Nec dicimus animam partem, sed creaturam esse Dei, nec de substantia Dei, vel de qualibet subiacenti elementorum materia, sed ex nihilo fuisse creatam.
102 Nam, ut ait quidam, si eam Deus ex semetipso fecisset, nequaquam vitiosa, vel mutabilis, vel misera esset. Item, si ex elementis esset visibilibus facta, haberet utique vel ex terra soliditatem, aut ex aqua humorem, aut flatum ex aere, aut calorem ex igne; sed quia his omnibus caret, apparet eam inde non esse, quia cum illis nihil probatur habere commune.
103 Unde et prave a quibusdam creditur esse corporea, quae propter id ad imaginem Dei facta est ut si non immutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret. Si enim corpoream credimus animam, ergo et Deum credimus habere corporis formam, quia eadem ad suam condidit imaginem.
104 Huius autem animae partes nonnulli veteres tres esse dixerunt: rationale, irascibile, et concupiscibile. Rationale, per quod invisibilia conspicit; irascibile, per quod impetus irae suae emendat et corrigit; concupiscibile, per quod concupiscentiam carnis spirituali virtute compescit. Cuius domicilium quidam in pectore esse voluerunt, quidam vero in capitis arce eam habitare dixerunt, tanquam in coelo rectorem, ut a summo omnia contempletur. Alii nullum ei certum locum definierunt, sed eam per omnes artus infusam discurrere dicunt.
105 De origine eius variae habentur opiniones: verum tamen, sine affirmandi praesumptione, quid inde Patrum disputatio senserit, referamus. Inter quos sanctissimus Fulgentius incertam de hac quaestione sic profert sententiam, cuius breviter verba ponenda sunt: «Utrum, inquit, sicut caro nascentium, sic omnes animae ex Adam venire credantur, an novae fiant, et ex parentibus minime propagentur? Quae quaestio in definiendo difficilis est, quia contrariis obiectionibus destruitur.
106 Nam illi qui novas animas contendunt singulis corporibus dari, cum illis opponi coeperit cur anima parvuli, quae non propagatur, ut caro, cum carne originalis peccati teneatur consortio? Nunquid iniustus est Deus, ut cum carne mittat animam in ignem aeternum, quae cum carne non habet commune peccatum? Hoc cum illis opponitur, omnino deficiunt. At contra illi qui asserunt animas cum ipsis corporibus propagari, possunt quidem in parvulis iustum Dei iudicium firmare, ut commune habeant peccatum originale, sicut communem vindicant utriusque esse propagationem. Sed in consideratione seminum quae non concepta pereunt, et ipsi penitus obmutescunt.
107 Animam quippe humanam certum est in ipso conditionis suae munere percepisse. Quae necesse est ut corpus in quo hic quantulumcunque tempus vixerit, in resurrectione recipiat. Quis ergo dicat animata semina profluxisse, sive illa quae non concipiuntur, sive illa quae nocturna illusione funduntur? Quod omnis sapiens videt quam sit absurdum et a ratione omnibus modis alienum. His ergo propositionibus de origine animae partes se invicem vincunt, quia unaquaeque earum alteram propositionem destruit, et ipsa non valet astruere quod proponit.
108 Ob hoc de hac quaestione cautius quaerendum est: maxime quod a sanctis viris nihil certius definitum est, nec sanctarum Scripturarum auctoritate quidquam manifestius pronuntiatur. Illud tamen tenendum est parvulorum animas nexu peccati originalis esse astrictas, quae nisi percipiant baptismatis sacramentum, regni coelestis participes esse non possunt; sed cum carne commune habebunt peccatum, et pari iudicio damnabuntur in ignem aeternum.



Isidorus, Differentiae, 2, XXIX <<<     >>> XXXI
monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 93 > sectio 35 > sectio 13 > sectio 15 > sluMscr.Dresd.App.1092.258 > csg864.405 > sectio 21 > sectio 37 > Psalmi, 114 > sectio 10 > sectio 1 > 30